dixit autem Dominus ad Iosue ne timeas neque formides tolle
tecum omnem multitudinem pugnatorum et consurgens ascende in
oppidum Ahi ecce tradidi in manu tua regem eius et populum
urbemque et terram
faciesque urbi Ahi et regi eius sicut fecisti Hiericho et
regi illius praedam vero et omnia animantia diripietis vobis
pone insidias urbi post eam
surrexitque Iosue et omnis exercitus bellatorum cum eo ut
ascenderent in Ahi et electa triginta milia virorum fortium
misit nocte
praecepitque eis dicens ponite insidias post civitatem nec
longius recedatis et eritis omnes parati
ego autem et reliqua multitudo quae mecum est accedemus ex
adverso contra urbem cumque exierint contra nos sicut ante
fecimus fugiemus et terga vertemus
donec persequentes ab urbe longius protrahantur putabunt
enim fugere nos sicut prius
nobis ergo fugientibus et illis sequentibus consurgetis de
insidiis et vastabitis civitatem tradetque eam Dominus Deus
vester in manus vestras
cumque ceperitis succendite eam sic omnia facietis ut iussi
dimisitque eos et perrexerunt ad insidiarum locum
sederuntque inter Bethel et Ahi ad occidentalem plagam urbis
Ahi Iosue autem nocte illa in medio mansit populi
surgensque diluculo recensuit socios et ascendit cum
senioribus in fronte exercitus vallatus auxilio pugnatorum
cumque venissent et ascendissent ex adverso civitatis
steterunt ad septentrionalem urbis plagam inter quam et eos
vallis media erat
quinque milia autem viros elegerat et posuerat in insidiis
inter Bethaven et Ahi ex occidentali parte eiusdem civitatis
omnis vero reliquus exercitus ad aquilonem aciem dirigebat
ita ut novissimi multitudinis occidentalem plagam urbis
adtingerent abiit ergo Iosue nocte illa et stetit in vallis
medio
quod cum vidisset rex Ahi festinavit mane et egressus est
cum omni exercitu civitatis direxitque aciem contra desertum
ignorans quod post tergum laterent insidiae
Iosue vero et omnis Israhel cesserunt loco simulantes metum
et fugientes per viam solitudinis
at illi vociferantes pariter et se mutuo cohortantes
persecuti sunt eos cumque recessissent a civitate
et ne unus quidem in urbe Ahi et Bethel remansisset qui non
persequeretur Israhel sicut eruperant aperta oppida
relinquentes
dixit Dominus ad Iosue leva clypeum qui in manu tua est
contra urbem Ahi quoniam tibi tradam eam
cumque elevasset clypeum ex adverso civitatis insidiae quae
latebant surrexerunt confestim et pergentes ad civitatem
ceperunt et succenderunt eam
viri autem civitatis qui persequebantur Iosue respicientes
et videntes fumum urbis ad caelum usque conscendere non
potuerunt ultra huc illucque diffugere praesertim cum hii qui
simulaverant fugam et tendebant ad solitudinem contra
persequentes fortissime restitissent
vidensque Iosue et omnis Israhel quod capta esset civitas
et fumus urbis ascenderet reversus percussit viros Ahi
siquidem et illi qui ceperant et succenderant civitatem
egressi ex urbe contra suos medios hostium ferire coeperunt cum
ergo ex utraque parte adversarii caederentur ita ut nullus de
tanta multitudine salvaretur
regem quoque urbis Ahi adprehendere viventem et obtulerunt
Iosue
igitur omnibus interfectis qui Israhelem ad deserta
tendentem fuerant persecuti et in eodem loco gladio
corruentibus reversi filii Israhel percusserunt civitatem
erant autem qui in eo die conciderant a viro usque ad
mulierem duodecim milia hominum omnes urbis Ahi
Iosue vero non contraxit manum quam in sublime porrexerat
tenens clypeum donec interficerentur omnes habitatores Ahi
iumenta autem et praedam civitatis diviserunt sibi filii
Israhel sicut praeceperat Dominus Iosue
qui succendit urbem et fecit eam tumulum sempiternum
regem quoque eius suspendit in patibulo usque ad vesperum
et solis occasum praecepitque et deposuerunt cadaver eius de
cruce proieceruntque in ipso introitu civitatis congesto super
eum magno acervo lapidum qui permanet usque in praesentem diem
tunc aedificavit Iosue altare Domino Deo Israhel in monte
Hebal
sicut praeceperat Moses famulus Domini filiis Israhel et
scriptum est in volumine legis Mosi altare de lapidibus
inpolitis quos ferrum non tetigit et obtulit super eo
holocausta Domino immolavitque pacificas victimas
et scripsit super lapides deuteronomium legis Mosi quod
ille digesserat coram filiis Israhel
omnis autem populus et maiores natu ducesque ac iudices
stabant ex utraque parte arcae in conspectu sacerdotum qui
portabant arcam foederis Domini ut advena ita et indigena media
eorum pars iuxta montem Garizim et media iuxta montem Hebal
sicut praeceperat Moses famulus Domini et primum quidem
benedixit populo Israhel
post haec legit omnia verba benedictionis et maledictionis
et cuncta quae scripta erant in legis volumine
nihil ex his quae Moses iusserat reliquit intactum sed
universa replicavit coram omni multitudine Israhel mulieribus
ac parvulis et advenis qui inter eos morabantur